top of page

New Latin Edition of the Ars Brevis, a Derivative of the Ars Notoria

Updated: Nov 29, 2023

New Latin Edition of the Ars Brevis, a Derivative of the Ars Notoria


The Ars Brevis is a mid-fourteenth-century treatise on angelic magic belonging to the ars notoria tradition. An introduction and English translation is presented in my book, Ars Notoria: The Notory Art of Solomon: A Medieval Treatise on Angelic Magic & the Art of Memory, (Inner Traditions, 2023).


This Latin edition of the Ars Brevis has been collated from the following three manuscripts: (1) Erfurt, Amplonianum Collegium, Octave 79, f. 63-66, (2) Vienna, Scot.-Vindobonensis 140 (61), f. 140-153v, and (3) London, British Library, Sloane 513, f. 192-200.


Latin transcription of the Erfurt and Vienna manuscripts initiated by Julien Veronese (2004). Latin transcription of the Sloane 513 manuscript initiated by Timothy Lundy (2022). Both transcriptions were then reviewed, collated, edited, and numbered by Matthias Castle (2023). This Latin transcription is meant to be accompanied with my book. The words in boldface are meant to be spoken aloud by the practitioner. Red text indicates a rubric. English headings are given in brackets to identify each section.




[The Blessed Book of John]


[The Prologue]

[1] Experimentum probatum et verum ad intelligendum omnes artes et secreta totius mundi et omnem thesaurum absconditum ubi effodi possunt, sic de angelo caelesti revelantur in arte hac notoria.[1] Narrat etiam hec ars de futuris contingentibus, sensusque redit, habiles ad omnes artes brevi stilo sub compendio brevis temporis usu divino misterio. Item dicendum est qualiter aggrediendum sit ad hoc opus et in quo tempore et in quo loco.


[2] Primo ante omnia servanda sunt decem precepta, debetque operans purus esse ut sacerdos, confessionem penitentiam penituisse, ut sacerdos et amplius a peccatis cessare cupiens, vel etiam si laycus litteratus qualiscumque investigare voluerit tali conditione ut dictum est procedat, et plenarie investigabit quodlibet ostensum divino misterio cooperante.


[3] Et est notandum quod hec operatio initium debet habere in novilunio, quia augmentatio Lune augetur uirtus in homine et generaliter in omnibus. Incipit opus, probatum de omni re in mundo, et est memorie.


[The Preamble, Illuma Domine / Ne Derelinquis Nos]

[4] Cum igitur operare volueris in novilunio, primo cum inspicis novam Lunam, flexis genibus dic hunc versum : ‘Illuma, Domine, vultum tuum super nos,[2] et ne derelinquis nos, Domine Deus noster’,[3] et tribus vicibus Pater noster.[4]


[The Catholic Vow, Adiutorium nostrum]

[5] Et cum hoc, devovendo periurium nunquam velis, perpetrare et quod semper in fide Catholica velis perseverare, hoc, facto de nocte flexis genibus, dic coram tuo lecto : ‘Adiutorium nostrum in nomine Domini, qui fecit caelum et terram[5] et personam qui habitat’, orationem dominicam et hanc orationem :


[The Prayer belonging to the Experiment for the Figure of Intellect]

[6] ‘Theos, Patir, Behennos, angelorum Deus, invoco te per sanctissimos angelos tuos Elypha, Massay, Gelomicros, Gedebonay, Saromana, Elomerut, et per archangelos tuos quorum nomina ad [D]eo secreta sunt,[6] ut a nobis proferri non debeant, que sunt haec De., El., X., P., N., C., K., G., que humanis sensibus fari non possunt nec comprehendens.[7]


[7] Te queso, Domine, muni conscientiam meam splendore luminis tuis, illustra, confirma intellectum meum per Spiritum Sanctum, in odorem suavitatis adorna, Domine, animam meam, ut audita, intelligam, et intellectam, memoriter teneam. Reforma, Domine, cor meum; restaura, Deus, sensum meum; placa, piissime, viscera mea; aperi, mitissime, os meum; tempera, benignissime, linguam meam ad laudem et ad gloriam nominis tui per gloriosum et ineffabilem nomen tuum, Domine, qui es fons bonitatis et totius pietatis origo, habe patientiam et da michi memoriam, verum intellectum, et id memoriter tenere, tu qui peccantem non statim iudicas, sed ad penitentiam misertus aspectus; te quaeso, ego, indignus, ut facinorum meorum et scelerum morum squalores absterge, et me petitione tanta per angelorum et archangelorum tuorum virtutem de quibus prefatus sum dignum et efficacione facias per gloriosam maiestatem tuam, qui es verus Deus, amen’.[8]


[8] Secuntur alia precepta.

Sequenti die ieiuna in aqua et pane et da elemosinam, vel si fuerit dies dominicus, tunc duplica elemosina, ieiunium expiabis et sis mundus in corde et anima. Et si fuerit dies, ferialis balneari mundisque uestibus induere.


[An Intention for the Dream Incubation Rite, Variation 1]

[9] Sequitur processus : si igitur operare uolueris de aliqua difficili proleuerte seu questione, flexis genibus, dic hanc orationem, et prius pure confiteri Deo, et hec fac post confessionem : ‘Emitte, Domine, sedium tuorum assistritem, sapientiam, ut mecum sit et mecum laboret,[9]ut sciam quid acceptum sit coram te omni tempore, et ut manifestare michi veritas huius questionis, vel diffinitionis, vel artis.’Hec dic ter in die.


[The Praise of Thanksgiving Given the Next Morning, Variation 1]

[10] Sequenti autem die, mane cum surrexeris, regratiari Deo omnipotenti, dicens : ‘Gloria et honor et benedictio sedenti super thronum uiuenti in secula seculorum, amen’,[10] flexis genibus et complexis manibus.


[An Intention for the Dream Incubation Rite, Variation 2]

[11] Si autem notitiam acutus libri habere volueris, quare ab aliquo scienti unde tractet, hoc facto: aperi librum, in ipso legendo ; postea aperi tribus vicibus ut dictum est, et semper cum posueris te ad dormiendum, scribe in dextra palma : ‘Alpha et omega’, et in dextro latere obdormias, locando palmam subtus aurem, et videlicet, sompniatur omnia que optaveris, et audies vocem perfecta te informantis in illo libro vel in alia facultate quacumque de qua operaris. Facto autem mane, aperi liberum, in ipso legendo, et statim eius habebis intellectum, ut si longo temporis usu in ipso studueris, et semper regratiari Domino, sicut dictum est, Catholicae quoque fidei semper insistente.


[12] Post hec opera quattuor missas quarum prima primo die de Sancta Trinitate, “benedicta” per totum;[11] secunda die, de Sancto Spiritu; tertio, de Sancto Iohanne Evangelista, “in medio ecclesie” per totum;[12] quarto die, de beata Virgine qualiscumque in qua legatur Evangelium cuius finis sit: “Maria autem conservavit hec omnia in corde suo”,[13] et tunc subiunge sic : ‘Ego .I. conservam omnia audita et memoriter teneam’. In qua missa habeas tecum lumen quod ardeat per totam missam et qualibet die unam elemosinam.[14]


[First Day (L2 Version), Mass of the Holy Trinity]

[13] Cum vero dicitur Missa de Sancta Trinitate et cum sub silentio vertit se sacerdos dicendo orare, tunc dicit de Patre orationem hanc:[15] ‘O Pater, creaturarum omnium opifex, per tuam ineffabilem potentiam qua omni condidisti, excita potentiam tuam, et veni ad me salvandum protegendo me ab omni adversitate corporis [et anime]’.


[14] Et de Filio, dicit orationem hanc:

‘O Filii Dei vivi, qui es splendor et figura ‘luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis ob umbratio,’[16] unde verbum Dei altissimi : tu, Sapientia Patris, aperi michi indigno famulo tuo .N., venam sapientie salutaris, ut sapienter intelligam et intellectam . . .,[17] memoriter retineam, et enarrare uniuersa mirabilia tua, ‘O Sapientia que ex ore Altissimi prodisti, atingens a fine usque ad finem fortiter, suaviterque disponens omnia, veni ad docendum me viam prudentiae’.[18]


[15] De Sancto Spiritu:

‘Deus, qui dedisti discipulis tuis Spiritum Sanctum, et eorum corda illustrare, et docere dignatus es, ‘tribue michi, indigno famulo tuo, .N., in eodem Spiritu Sancto recta sapere, et de eius consolatione semper gaudere,’[19] O Spiritus septiformis gratiae, quo caeli firmati sunt, ‘O [alme] Spiritus, oris Domini,’[20] qui omnis virtus eorum stabilisti, ‘fons et origo et consummatio omnis rei,’[21] qui es amor et veritas Patris, ‘da gaudiorum praemia, da gratiarum munera, dissolve virtutis[22] vincula, astringe pacis foedera,’[23] qui discipulis Christi in lignis igneis apparuisti,[24] et ipsos deifice veritatis lumine discrescrevisti – id est, sapientes fecisti – cunctas maculas mei cordis clementer expurga, dando michi ingenium docilem, intellectum capacem, memoriam firmam et tenacem, linguam expeditam et claram, ut tuis illustrationibus irradicatus omnia visa et audita soleriter intelligam et intellectam, tenati memorie indebiliter recommendem, studendo, legendo, ac disputando, ita, ut, discernere valeam vera a falsis, iusta ab iniustis, et te, Deum meum, pre omnibus creaturis preferre, et pre omnibus venerari; ego, .I[ohannes]., indignus famulus Christi, super salutem et omnem pulchritudinem dilexi sapientiam, et proposui pro luce habere illam mundae prospere . . ., audi et . . . sompnialiter michi praesta per influxum tuae gratiae radiose et concede, ut veniant michi . . . omnia pariter cum illa’.


[Second Day (L2 Version), Mass of the Holy Spirit]

[16] Et tunc dic: ‘Spiritus Sancti gratia assit michi, qui cor meum faciat sibi habitaculum, expulsis michi cunctis viciis spiritalibus’.


[The Concluding Liturgy of the Masses]

[17] Et subiunge: Te, Deum, laudamus,[25] per totum.


[18] Deinde dic psalmum: Deus, misereatur.[26]


Hiis dictis et devote peractis flexis genibus dic: Posse Pater Filii, da spiritus verum.


[19] Item alia precepta hecque sunt dicta obseruanda sunt in missa de Sancta Trinitate et de Sancto Spiritu, sed hec que secuntur serventur in Missa de Sancto Iohanne Evangelista.


[Third Day (L2 Version), Mass of Saint John the Evangelist]

[20] Oratio prima: ‘Deus, qui ecclesiam tuam beati Iohannis apostoli et evangelistae donatibus[27] fecundasti, et matrem tuam in cruce[28] pendens eodem beato Iohanni mirabiliter commendasti, qui os eius in medio ecclesie aperuisti, et eum spiritu sapientiae et intelligentiae,[29] spiritu consilii et fortitudinis,[30] spiritu oris et agnitionis, et sancte spe et gloria spirituali implevisti,[31] tibi hodie animam meam commendo, et in manus tuas spiritum meum recommendo,[32] ut mecum facias signum in bono, ut [videant] qui me oderunt et confundantur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me;[33] .N., derelictus, sum ego, pauper, Iohannes, michi, orphano,[34] tu eris adiutor, ut quid, Domine, recessisti a me, veni in nova signa et in muta mirabilia,[35] os meum sapienter aperiendo et me spiritu sapientie et intelligentie replendo, ut in scientiis et in virtutibus convalescam, et ut anima mea te, Deum creatorem, semper magnificet, amen’.


[21] Sequitur oratio et benedictio: ‘Deus, qui es Alpha et Omega, principium et finis universorum, Domine Ihesu Christe, qui de sinu Patris in uterum virginalem mirifice descendisti, et cum, hominibus conuersatus, in terris aperuisti, supra cuius pectus beatus Iohannes Apostolus et Evangelista in cena recubuit,[36] et fluenta sapientiae et intelligentiae salutaris inde potavit; da michi [feliciter] obdormiere in hac nocte et in aliis omnibus deinceps, ut fluenta sapientiae salutaris michi per misteria angelorum tuorum propinetur[37] salubria, et ut vita mea cum omnibus actibus meis ab hiis fideliter dispensetur, et in terris defensetur, et adesse, bonum ipsorum pronuntiationibus dirigatur, et post huius vitae curriculum, anima mea, a molle carnis separata, tibi, universali opifici, absque omni macula circum amicta laetitia iocunde presentetur, et ut ibi sacier cum apparuerit gloria tua, et induar stola gloriosa, per eundem Dominum nostrum Ihesum Christum’.


[Fourth Day (L2 Version), Mass of the Blessed Mary]

[22] Precepta de Missa Beate Marie.[38]

Oratio prima : ‘O Maria, Vena Veniae, Caesaries Clementiae,[39] Regina Virtutum, Regula Morum, Ordinatio Conservationum, Ordo Conversationum, Virgo, Mater Regni Angelorum, te moneo et exhortor per felicem Annuntiationem et salutationem archangelitam continentem, Ave Maria gratia.[40]


[23] Et dic per totum: ‘Per feliciorem conceptionem Spiritu Sancto superveniente in te et ob umbratione, id quod humiliter repondisti angelo dicens, ‘Ecce, ancilla Domini,’[41] per totum; et propter artum felicissimum, quando Ihesum Christum Filium tuum unigenitum sine virili commixtione et sine omni dolore peperisti, cui obsteritricum vitae continentes angeli gloriam Deo circumstantes affuerunt,[42] et per tres Magos qui stella [duxi] Filio tuo, regi magno, munera obtulerunt,[43] et per illum dolorem quem habebas quando Filium tuum unigenitum in templo perdidisti,[44] et per illam laetitiam quam habebas quando in medio doctorum cum sedentem invenisti,[45] a Deo Filii quod fecisti nobis, si[c] ego et Pater, dolentes, quarebamus te et donec astitit,[46] et per amarissinam cordis computationem hora eiusdem Filii tui Passionis, cuius cor amaritudinis et doloris gladius pertransivit, et per laetitiam ex eius resurrectione et gloriosa ascensione, tibi imminente insuper, per tuam mirabilem assuptionem in caelum, ubi constituta es super omnes choros angelorum, ut incercedere digneris pro me, misero et indigno famulo tuo Iohanni, apud Filium tuum unigenitum, Dominum nostrum Ihesum Christum, cuius fidem confiteor, cuius servitiis obligor et astringor, ut sapientia uel impetus fluminis salutaris ipsius, qui est Sapientia Patris, vivifici civitatem cordis mei; laetificet dominicus, fecundando, et ne elonget auxilium a me, ego, .N., unicus et pauper sum, et eius exspectans solatium luctuosus; alma Virgo Maria, que genuisti Christum, incercede pro me’.[47]


[24] Oratio secunda : ‘O Regina supernorum, Virgo, Mater Maria[48] Domini nostri Ihesu Christi, unita spes et consolatio mea, ad te, tanquam, ad locum [munitum] et ad domum refugii, non sine certa spe consolationis, confugio, quantum in umbra alarum tuarum sperabo; veni michi in adiutorium, vide Lapsum, audi gementem, porrige manum, leva iacentem, ciba esurientem, pota sicientem, prebe consolato compatientem, et da michi, indigno famulo tuo, Iohanni, gratiam, ut omnia audita intelligam et intellecta, [firme] memorie valeam commendare, et corda audientium liquefac desideranter, suscipe scientiam salutorem, ut per intercessionem tuam . . . manifestetur in me misericordia et gratia Filii tui Domini, nostri Ihesu Christi, et nomen tuum laudetur in secula seculorum, amen’.


[25] Et nota quod unum cereum debes habere ad quamlibet missam, quousque fumatur ex integro, et debes dare unum elemosinam ad missam.


[The Crucifixion Rite]

[26] Finitis istis missis et datis elemosinis de nocte cum intraueris cubiculum prosternas te ante lectum tuum in longam veniam, dicens psalmum ‘Miserere mei, Deus’,[49] et psalmum : ‘In te, Domine, speravi’,[50] sicut solet dici in completorio.


[27] Hiis dictis, erige te, et vade ad [parietem], pandens manus tuas in modum crucis faciendo, vel habendo clav[i][51] in parietem, quibus manus sustentas, dicendo hanc orationem, que sequitur, tota mentis devotione, etc. ‘Deus, qui’.


[28] ‘Deus, qui pro nobis miseris peccatoribus crucis patibulum et mortis supplicium subire voluisti, cui etiam Abraham Ysaac filium suum immolavit, tibi ego, hodie, indignus famulus tuus, .N., heu, peccator et multis malis perplexus, immolo et sacrifico animam meam et cor meum, ut in sapientiam salutarem influas et inspiras, qui prophetis tuis spiritum propheticum infudisti’.


[29] Post hec dic psalmum: ‘Verba mea’.[52]


[30] Et subiunge: ‘Dominus, regit me et nichil michi deerit, in loco pascue ibi me collocet, indignum famulum suum, .N., super aquas refectionis educauit me, animam meam convertit, ut educat me, .I[ohannes]., . . . super semitas iustitie propter nomen sanctum suum;[53] vespertina oratio ascendat ad te, Domine, et descendat super me, indignum famulum tuum Iohannem, misericordia tua, protege, salva, benedic, sanctifica me per signaculum sancte crucis, morbos averte corporis et anime. Sanctifica me, Domine, signaculo sancte crucis, ut fiat obstaculum contra seua iacula omnium inimicorum meorum; defende me, Domine, per lignum sanctum et per pretium iusti sanguinis tui.’


[31] Item de eodem oratione: ‘Deus, cuius sapientia celos stabiluit, et terra firmavit, et mare in terro suo collocavit, et omnes creaturas per simplicem emanationem condidit, et hominem ex huius terre ad imaginem et similitudinem suam formavit, qui Salomoni, filio regis David, sapientiam inestimabilem donavit, prophetis prophetie scientiam distribuit, prophetis prophetie scientiam mirifice insufflavit, apostolis fortitudinem elargitus est, martires confortavit, confessores sanctimoniis confirmavit, virgines virginitatis flore conservavit, qui ab aeterno electos suos exaltavit [et provide, elegit] multiplica super me, indignum famulum tuum, Iohannem; Domine Deus, misericordiam tuam dando michi, ingenium docilem, et intellectum, virtutibus et scientiis decoratum, memoriam firmam et integralem retentionem, ut quascumque facultates optando desidero, per tuam misericordiam et dominam influentiam assequens adipiscar, et celsitudini tui nominis ineffabiliter subseruiciis valeam complacere’.


[32] Sequitur: ‘Illumina, Domine, vultum tuum super me;[54] Deus meus, sperante in te,[55] veni ad docendum me, Deus meus, virtutum, et ostende faciem tuam, et salvus ero’.[56]


[33] Et subiunge psalmum: Ad te, Domine, levavi animam meam, Deus,[57] excepto isto versu, Confundantur.[58]


[34] Tunc subiunge: ‘Salvator, salva me, indignum famulum tuum Iohannem, sancta Dei genitrix, virgo semper Maria, ora pro me, precibus quoque sanctorum apostolorum, martirum, confessorum atque sanctarum virginum, suppliciter te peto, ut ab omnibus ignorantiis eripiar; omnis intelligentia, memoria, nunc et semper perfrui merear, amen.’ Pater noster.


[The Dream Incubation Rite]

[35] Tunc sequitur hiis completis in pariete descende ante lectum, scribens in dextera palma “Alpha et Omega.” Tunc deponas te dormitum et obdormias in dextero latere, tenendo palmam sub dextra aure, et videbis magnificentiam Dei [altissimi] quam optasti.


[The Praise of Thanksgiving Given the Next Morning, Variation 2]

[36] Mane autem, facto flexis genibus ante lectum regratiari Dei pro hiis que tibi revelavit, et dices hanc orationem: ‘Gratias tibi ago, Deus magne et mirabilis, qui dedisti salutem et prosperitatem scientiarum michi, indigno famulo tuo, .N., et confirma hanc . . . de usquequam; operatus es in mensa, lubriter, conservendo’.[59]


[37] Item, sequitur alia de eodem: ‘Gratias tibi ago, Deus immense, qui me miseris, peccatorem, cum non essem ad celos, me reverasti . . ., et cum ignorarem doctrinam ac sapientiam, sapientia salutari me informasti; concede, queso, indigno famulo tuo Iohanni, Domine Ihesu Christe, ut per hanc scientiam in tuo sancto servitio semper stabilis merear invenirii, amen’.


[38] Tunc sequitur completa totali operatione et devota peracta omni die deinceps, regratiari Deo, hiis ultimis dictis orationibus.


[An Intention for the Dream Incubation Rite, Variation 3]

[39] Cum autem legere vel studere sive disputare volueris, dic: ‘Memor esto verbi tui servo tuo, Domine, in quo michi spem dedisti, hec me consolata est in humanitate mea’.[60]


[40] Et subiunge has orationes : ‘Recordare mei, Domine, omni potentia tui dominans, da sermonem rectum et bene sonantem in os meum,[61] ut alios informem et erudiam efficaciter ad laudem et ad gloriam et honorem nominis tui altissimi gloriosi, qui es Alpha et Omega, benedictus in secula seculorum’.


[41] Sub silentio dic : ‘In nova signa et in muta mirabilia[62] spiritu sapientie, intellectus, et facundie me replendo, et pone os meum ut gladium acutum et linguam meam ut sagittam electam,[63] et verba oris mei confirma ad omnem sapientiam, corda quoque audientium liquefac suscipe . . .’


[The Prayer belonging to the Experiment for the Figure of Memory]

[42] Oratio : ‘Yos, Megale, Patyr, Ymmos, Obedel, Ober, Eleod, Geseyes, Ozel, Lecor, Grannal, Zemellam, Lamazar, Gelsamanar, Arasa, Iuson, Sale, Patir, Agiona, Athanos, amin.[64]


[43] Sequitur oratio latina : ‘Lux mundi, Deus immense, Pater aeternitatis, largitor sapientiae, et scientiae ineffabiliter, et totius gratiae spiritalis; Pater inestimabilis, dispensator omnia antequam fient, sciens, faciens lucem a tenebris,[65] ‘mitte manum tuam et tange os meum,’[66] et ‘pone illud[67] ut gladium acutum’ ad enarrandum eloquenter verba tua, ‘fac linguam meam, Domine, ut sagittam electam’[68] ad pronuntianda mirabilia memoriter; emitte, Domine, Spiritum Sanctum tuum in cor meum ad percipiendum in animam meam ad retinendum et in conscientiam meam ad meditandum, per iuramentum foederis tui, et per dexteram tuam sanctam; pie, sancte, misericorditer et clementer inspira, doce, instrue, ac illustra introitum et exitum sensuum meorum et cogitationum mearum, et doceat et corrigat me, usque in finem disciplina tua, et adiuvet me consilium tuum altissimum per infinitam misericordiam tuam’.[69]


[44] Sequitur de modo consecrandi figuram que est memoriae, et debet consecrari in septem missis, summa spe, fide, et caritate.[70]


[Phos Megalos figure]

(Hec est figura memorie.)


[The Consecration of the Figure][71]

[45] Cum autem consecrata fuerit ad operationem, serva et ea sic utaris in operatione. Primo die novilunii, inspecta nova Luna, pone eam sub dextram aurem, et continetur in aliis noctibus, et omnie die eam inspicias.


[46] Primo, in hora matutina, dicende psalmum: Qui habitat[72] per totum, et Orationem Dominicam, id est Pater noster, semel, et orationem Theos, Patir etiam semel cum sua litania.[73]


[47] In hora prima diei dic psalmum: Confitebor[74] qui legitur in vesperis, et Dominicam Orationem bis, et orationem Theos, Patir cum sua litania etiam bis.


[48] In hora tertia dic psalmum: Benedic anima mea Domino,[75] Sabatho in matutinis qui solum legi de angelis, et Orationem Dominicam ter, et Theos, Patyr cum sua litania totiens.


[49] In hora sexta dic psalmum: ‘Appropinquet deprecatio in conspectu tuo, Domine, iuxta eloquium tuum da mihi intellectum;[76] intret postulatio in conspectu tuo, Domine, secundum eloquium tuum da michi memoriam, vocem meam audi secundum misericordiam tuam et secundum iudicium tuum da mihi facundiam, eructabunt labia mea hympnum cum docueris iustificationes et scientias tuas,’ [tunc dic] ‘Gloria Patri’, etc.,[77] et Orationem Dominicam novies, et Theos, Patir totiens.


[50] In hora nona dic psalmum: Beati immaculati,[78] et Orationem Dominicam duodecies, et Theos, Patir totiens.


[51] In hora vespertina dic psalmum: Deus, misereatur nostri,[79] et Orationem Dominicam quindecies, et Theos, Patir totiens.


[52] In hora completorii dic psalmum: Deus, Deus meus,[80] et Deus, in adiutorium meum intende,[81] et Te, Deus, laudamus, et Orationem Dominicam semel, Theos, Patir semel, alia oratio etc., semel prostante : ‘Deus, qui omnia numero, pondere, et mensura fecisti, de cuius numero, nec hominis capitis capillis deficit et elabitur, in cuius ordine punctorum, ac momentorum, horarum, dierum, ac noctium pate[ns] est aperta divisio; qui etiam, solus stellas numeras, menti meae tribue constantiam efficacem, ut in huius artis, .N., videlicet cognitionem . . . te diligam, ut munus tue pietatis agnoscam, amen’.[82]


[53] Hec sunt misse quibus consecranda est figura memorie. Prima, in die Solis, est dicenda de Sancta Trinitate, posita figura sub corporali; die Luna, de Sancta Cruce; die Martis, de Sancto Spiritu; die Mercurii, de Beata Virgine Maria; die Iovis, de Apostolis; die Veneris, de Angelis; die Saturni, de Omnibus Sanctis.


[54] Cum vero consecrata fuerit, munde servetur in sindone, vel alio mundo panno serrico, et in hoc terminatur. Haec figura debet consecrari in decem missis, vel in septem vel in tribus, cum summa veneratione et contritione cordis, confessione, penitentia, devotione bonis operibus, fide, spe et caritate et castitate.[83]


[55] Tres misse sunt principales, scilicet de Sancta Trinitate, de Sancta Cruce, et de Sancto Spiritu. Post haec de Domina et alie sunt de quibuscumque sanctis.[84]


[AGLA figure]


[56] Postquam iam consecrata est in missis dictis, tunc ultimo die balneare et mundis vestibus induere mundisque lectisterniis utere in loco secreto, et propter cautionem asperge locum aqua benedicta. Et thurifica thure et loca crucifixum contra orientem ultra caput tuum. Postquam est bene ordinatus, de nocte venies cum incenso lumine, hora debita, nemini te vidente et ante lectum flexis genibus ad crucifixum, dic hanc orationem sequentem:[85]


[The Fourth Night (L2 Version), Summe Deus Pater Piissime]

[57] ‘Summe Deus, Pater piissime,[86] Christe Ihesu dulcissime, Spiritus Sancte clementissime, sanctorum sanctificator, sanctissime Deus omnipotens, gloriosissime creator et dispositor, piissime moderator et rector omnium creaturarum visibilium et invisibilium, Deus potentissime, cuius terribilis et ineffabilis maiestas, metuenda nimis omnipotentiam, caelum, terram, mare, infernus et omnia, que continet tria mundi machina admirantur et venerantur, et tremunt et obediunt.[87]

[58] Deus Sabaoth invisibilis, Deus fortissius insuperabilis, magnus et immensus, quem non capit ullus sensus, super omnia amabilis, instructor venerabilis et enarrabilis vel admirabilis, eruditor invisibilis magistorum optime, doctor doctorum sapientissime, simplicium instructor mitissime, amator humilium benignissime, Deus scientiarum, Deus et Dominus sapientiarum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et bone scientiae, qui solus absque labore et sine mora sapientiam scientiam omnem quem vis hominem docere scis et potes si vis, qui es principium preteritorum et futurorum, pervigil inspector et omnium cordium assiduus inscrutator, per quem sumus, vivimus, et moriemur, qui sedes super Cherubim intuens abyssos;[88] disponis et discernis regis et dirigis universa.[89]

[59] Confiteor hodie coram sancta et tremenda nimis, ineffabiliter gloriosa maiestate, et coram omnium caelestium Virtutum et Potestatum, conforta,[90] gloriosa maiestate, laudans et benedicens te. Dominum et Deum meum, invocans nomen tuum magnum super me est quod omne nomen; deprecor itaque te, Domine altissime, omnipotens, adorande, colende, tremende, Deus Adonay, et omnium beatitudinum et altitudinem et digertatum mirabilis dispensator, omnium donorum optimorum cuicumque vis[91] largissimus egregator, ut clementer, abundanter et permanenter digneris super me hodie multiplicabile donum Spiritus Sancti gratie infundere.[92]

[60] Et tu, ipse clementissime Domine, qui Adam, primum hominem, ad ymaginem tuam creare dignatus es, intrare digneris et confortare templum cordis mei, et velis hodie . . . in corde meo hospitari, descendens a splendissimo templo caelorum lucidissimo gratie et ineffabilis maiestatis omnipotentiae tuae, secundum quod mirabiliter in sanctis et fidelibus tuis operatus sit. Immitte michi . . . hodie, clementissime et benignissime rex aeterne, glorie de amirabili et sanctissima sede gloriose maiestatis dominationis tue (intelligentiam), ut te prestante qui mirabilia magna facis solus nobis in ipsa arte sciens et subtilis, interpres . . . efficiar, ut per eam fecunditate, et memorie, et subtilitate, recepta, per merita sanctorum et intercessionem caelestium virtutum, honorem te in scientia mea.[93]


[L2.1] Et nunc tu, ipse clementissime Domine, qui oli in facie primi hominis ‘spiraculum vitae’[94] inspirasti, digneris hodie in corde meo clementer et permanenter

infundere plenarium, et subtile, et perservantem, et velocem, et perfectum in omnibus intellectum indeficientem, viventem, et tenacem, et efficacem facundiam, spiritus sancti gratiam mellitam, ignitam, et linguam expeditam et superfluentem, ut de multitudine benedictionum tuarum et de largissima largitate multorum donorum tuorum et gratiarum tuarum copiose dicatus; omnia contempnendo despiciam; et te, solum deum omnium, qui es verum, summum, et ineffabile omne bonum, super omnia ardenter diligam, benedicam, laudem, et glorificem, et super exaltem, regem regum et dominum dominancium in omni tempore et semper laus magnifacentie tremende et omnipotencia sit in ore meo, et in anima mea flammescat et iugiter et in aeternum coram te, domine qui es omnipotens, deus omnium, pax summa, et vera sapientia, et dulcedo insateabile, et suavitatis inextinguibilis, ineffabile gaudium, omnium et omne desiderium omnium beatorum satietas et finis gloriosa, cui ab aeterno fuit, et est, et erit semper, virtus invisibile, salus impassibile, splendor inaestimabilis, benedictio et claritas, honor, et laus et beatitudo, venerabilis gloria, et ante et ultimo seculorum tempora universi.


[L2.2] + Alpha et Omega, deus optimus, principium et finis omnium sine principio, et sine fine, exaudi precas meas; piissime, et neque secundum iniquitates meas neque secundum peccata mea tribuas mihi, Domine deus meus, secundum magnam misericordiam tuam, que est maior rebus visibilibus et invisibilibus. Miserere mei, sapientia Jesus Christe, lux angelorum, gloria sanctorum, spes, portus, et refugiam peccatorum, cunctarum rerum conditor, humane fragili redemptio, qui caelum terram mareque totum ac montium pondera palmo concludis. Te, piissime, deprecor [et exoro],[95] ut una cum Patre illustres animam meam radiis Spiritus Sancti [tui, quatenus in] hac sacrosancta arte possim taliter proficere ut valeam ad notitiam omnino scientiae artis et sapientie virtute [tui Sanctissimi Spiritus et] tui santissimi nomino pervenire, Amen.


[The Magical Figures]

[L2.3a] Nota quod tota figura sequens debet esse de memoria et illa figura quae est exceptis circulis staurogram supra AGLA, a, c, r, [etc.] quae sunt in medio. Nota quod ista figura debet esse rotunda et bene plana.


[L2.4] Hec figura etiam de secretus Magistri Alberti, capituli ritis potientis ad multum valens Christi fidelibus; figura est fortuna.


[L2.5] Hec figura debet consecrari in novem vel septem missis vel in tribus cum summa devotione et contritione cordis confessione penitentia, devote bonis operibus fide spe et, charitate et castitate.


[The Preamble, Ne Derelinquis Nos]

[L2.6] Postea, dic, intende in adiutorium meum, ‘Domine deus, salutis meae et non delinquas me, domine, deus meus et salutis meae, et non derelinquas me; Domine Deus meus, ne discesseris a me.’


[L2.7] ‘O Sapientia, qui ex ore altissimi prodisti, attingens a fine usque ad finem fortiter, suaviter, disponensque omnia, veni ad docendum me, .N., Christianum viam, sapientie, diligam te, Domine, fortitudo mea, dominus, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus et protector meus, et cornu salutis mee et susceptor meus, et ego sum vermis et non homo, obprobrium hominis et abiectio plebis. Vide et respice in me, et miserere mei. Da imperium puero tuo et salvum me; fac filium ancillae tuae. Fac mecum, domine, signum in bono, et videant qui me oderunt et confundantur quoniam tu, domine, adiuvisti me et consolatus es me.’


[L2.8] Et flexis genibus, dic orationem hanc: ‘O spiritus alme, Domini os, fons, et origo, et consummatio omnis bonitatis mentis meae sordes clementer extingue, da mihi ingenium docile, et intelligenciam capacem, memoriam firmam, et tenacem eloquenciam affluentem et veracem, ut per tua gratiae affluencia ex intuitu, spiritum sanctorum vultum ineffabilis et inenarrabilis trinitatis assistenciam memoriae omnium artium per quibus tuam maiestatem impetravero percipere portionem . . . Domine omnium essentiam productor, conservator et rector qui liberasti Susannam de falso crimine accusatam, Danielem de lacu leonum, Abraham de viri Chaldeorum, Iacob de manu Esau fratris sui, David de manu Saul, Joseph de manu fratrum suorum; innova figuram, munita mirabilia, et mirifica misericordias tuas mecum, qui salvos facis, sperantes in te, Domine, ostende mihi artium rectorem, et expedissimum disputatorem, altissimum obviatorem, argumentorum, inspiratorem promptissimum, et dissolutorum discertissimam, informatorem temperanciam, sive acceptum et germinationem(?) in(?) me(?) arroganciam(?), sed propter sancti nominis tui laudem et gloriam, ut timent te, qui videant me et laetentur, quoniam tu, Domine, adiuvisti me et consolatus es me; recordare mei, Domine, omni potentatui dominans, da sermonem rectum in os meum bene sonantem, ut placeant verba mea in conspectu me videntium et audientium; reverte, Domine, cor eorum in odium repugnatium mihi, et in eos qui consentiunt in eis me; autem libera in manu tua, Deus meus, in aeternum veritatem, disciplinam, et scientiam, doce me, .N., Christianum, quia mandatis tuis credidi; magnifica salutas meas, et fac misericordiam mihi, famulo tuo Christiano, et erudientur et indeficientur, qui in medio ecclesiae os beati Johannis Apostoli et Evangeliste apperuisti et implevisti eum spiritu sapientae et intellectus, spiritu consilii et fortitudinis, spiritu scientiae, et pietatis, fortitudinis, timoris, et agnitoris et scientie spei, dignaris illuminaris vultum tuum super me, ut in omnibus possim proficere, ut impios ceteros ob amorem nominis tui disseminaris valeam, et dispergeris fructuose per venerabilem Trinitatem, per potentiam Patris, per sapientiam Filii, et per virtutem Spiriti Sancti, per triumphariam divinitatem, per simpliciorem unitatem, per Domini nostri Ihesu Christi, admirabilem incarnationem, ut per eius explicabile conceptionem beata interminate per Virginis Mariae, partum super naturalem, et per eiusdem Domini nostri Ihesu Christi unigeniti conservationem et dignitas actioni per eius Passionem et Crucifixionem, et per eius mortem, et per gloriosam resurrectionem, per admirabilem ascensionem, per spiritum Paracliti missionem, et per tremendum Diem Iudicialem cum retribuet unicuius secundum suorum meritorum qualitatem, per prophetarum vaticinia, per sanctimonia Patriarcarum et principia Apostolorum, per victoriam martirorum, per sanctificatio confessorum, per castitatem virginum, per merita omnium fidei professorum, per doctrinam quattuor Evangelistarum, quod mihi, .N., indigno famulo tuo Christiano, scientarum facultatem clementer inspires, qui es benedictus in secula seculorum, amen.


[figure of the secrets of Master Albert, Bishop of Regensburg]


[L2.9] Tunc flexis genibus, dic ‘Pater noster,’ et ne, nos oremus, ‘Deus ineffabile et inenarrabile qui beatum Paulum Apostolum tuum per domini luminis circumflexionem ad agmen tui nominis vocasti et qui non habet homini loqui mirabiliter revelasti qui Ioseph in sompnis de futuris eventibus certificavisti qui tribus regibus Christo nato munera offerentibus in sompnis ne reducat[96] ad Herodem et Ioseph custodis Mariae Virginis immaculate per sanctum tuum angelum intimasti, ut iret, in Egiptum assumpto primo, et matris eius qui, etiam, per angelum tunc Gabrielem beatam Mariam voce salutifera salutavisti, et conceptionem admirabilem intimasti, qui per eundem Zachariam, de prole, tamquam de voce clamantis in deserto certificavisti, innova, signa munita, mirifica . . .,[97] concedendo, ut a quibus angelis semper in caelo assistitur, ab eiisdem mihi in visionibus sompniantibus scientis efficiantur imprimatur intellectus et memoria, et impressa, inobliviscitas in me roboretur, ut possim magnificentiam et excellenciam sancti tui nominis magnificare cuius nomen, eris benedictum in secula, amen.’


[L2.10] ‘Deus, qui Moysi sub specie nube locutus est, et Abraham, affatus ut egrederetur de terra et de cognitione, qui sanctam Caterinam adverso quinquaginta disputatoribus deifica scientia decorasti, qui etiam tribus pueris Misaac, Sidrac, et Abdenago mirabiliter illuminasti, qui Iacob sompinanti visionem angelorum per scalam descendentem et ascendentem ostendisti, qui etiam per Spiritus Sancti missionem animas discipulorum tuorum tam mirabiliter illuminasti, ut in ore eorum omnium linguarum nascerentur genera. Mirifica nunc misericordias tuas mecum et signum lumine vultus tui ad . . . vivificandum, ad benedicendum et ad bene sciendum, et bene imaginandum, melius existendum et optime retinendum et memorandum, ut scientiam mihi sanctorum angelorum oraculo impetratam valeam digne suscipere . . . et susceptam, dispergere et suscepta, disseminari tibi nomini. Domine, derelictus, sum pauper, mihi orphano, cum eius adiutor, lucerna pedibus meis, verbum tuum, et lumen Spirtus Sancti semitis meis posse, puer sapiente, da filio.’


[L2.11; V2.1] Usu hec figura, debet consecrari pura confessione operibus misericordie primus. Haec dicantur novem missae: de Sancti Trinitate, de Sancta Cruce, de Sancto Spiritu, de Nostra Domina, de Angelis Sanctis, de Sanctis. Primus ea sternentur mundo lectisternia et hoc sit positio; balneatus et dicat ante lectum ter hanc Orationem Dominicam, deinde ponat figuram sub capite suo et quicquid petierit, sine dubio optinebit si fuerit dignus sciri secreta.


[tau cross figure]


[L2.12] Dic hoc in loco secreto. Fiat cum devotione. ‘Theos Pater, Hoemeras, per sanctos angelos tuos Helyph, Amasay, Gerocumeos, Gadebanay, Elamuni per Archangelos tuos gloriosos quorum nomina a Deo scriptura sunt et secreta, ut a nobis proferri non debuerint, que sunt haec: Auctor, Anacor, Theos, Anilos, Doner, Clyocles, Phagor, angeli sancti, estote mecum et docete me, .N., te quaeso, Domine, illumina conscientiam meam . . . splendoris vultus, tui luminis in hac nocte, et adorna animam meam memoriam super hiis, que video, de hac re, .N., referam; hodie, Domine, re studeo, Deus placari . . ., piissime. Aperi, mitissime, memoriam meam et tempera sensus meos benigne super hac re per ineffabile nomine tuum, qui es totius pietatis et bonitatis origo, habe patienciam in me, et da mihi memoriam tuam . . . , quam a te peto in hac oratione sancta; large mihi . . . et qui precantem non scatuisti, indicas sed ad penitentiam, misertus, exspectas, ac delictorum meorum astringas et meam petitionem per Angelorum et Archangelorum tuorum de quibus prefatus, suum virtutem, et dignitatem, efficacem; perficias . . . per Angelorum gloriam tuam, qui es unus et verus Deus, amen, amen, amen.’


[L2.13] (Ubicumque vides “missa” relinque ea, et talia huius modi.)[98]


[V2.2] Prima oratio memorie :

‘Salve Virgo, Mater Trinitatis Sacrarium, Salus Iustorum, Gratia Peccatorum, Gloria Sanctorum, Laus Angelorum Perpetua, Beatorum Pax Superna, Omnium Caelicolorum Requies, Polorum Conus Carens Fine, Gaudium in Investita Moestorum Letifera, Miserorum Cella Pigmentaria, Pauperum Thesauraria, Debilium Cura, Cecorum Illuminator, Claudorum Reparatrix, Infirmorum Medicina, Caelorum, Terrarum, Marium et Omnium que in Eis Continentur [Gubernaculum, Artium Tabernaculum], Fons Totius Sapientiae, Trinitatis ob Umbrachulum, [planetarum status], status caelorum tanti es; te angelorum circumdat oratio archangelorum, Lacrimatum Virtutum, flagitatio Exercituum Beatitudinum flagitas frequentatio, nos a summo inspice de eternitatis circulo et eius oraculo, te caelorum Principatus flagitant, incessanter postulant Potestates fugiter, iugiter, lacrimenter, Dominationes vehementer tremunt, caelorum series [saeva?][99] pavescunt, Cherubim et Seraphim mansuescunt, omnes te adorare atque laudare sitiunt; te prophetarum [predictio] pervigilavit, conscribit electorum sapientia, describunt, dicta Evangelistarum, te confirmat [ingenia] apostolorum, te praedicat martirum [sanguis] salus, te laborat confessorum castitas, te adorat puritas virginum, te implorat viduarum [. . .], continentium numerus te flagitat; quid fatuus ego miserus, .N., te volo laudare, quasi aquam maris in guttis haurire, et in ventre meo collocare, caelum, terram, mare simul deglutire; incipio, [valens] scire . . .; primum, dimittatis annos, menses, dies, et horas, [es] Trinitatis, quia est impossibile, et unamquamque horam horarum moram millenam millia mundi essent tales preteriti et futuri presentes [usque] orbis initium, finis spatium, quod dies tenent et horas dierum retinent, celestes et celorum sydera, terra pondere mobiles et immobiles, arene ciueres et puluis, arborum frondes, ramifolia fructus, semina, radices, flores, aliorum ponti pisces, poli volucres, terrarum [pecora] vertice montium, camporum bestiae, vermos vallium, occupatio Olymporum, plantarum, herbarum, in se ipsis multitudo essent omnes rationales, ut Cherubim et Seraphim, sapientes partes tue, millesime laudis usque in finem talis orbis laudare non possent; deficeneret, et laus tua precelleret, unde beatissima Virgo Maria rogo te lacrimabiliter, cuius Filius in Trinitate unus et in unitate trinus, cuius fructus ventris infernum debellavit, demones Cathenavit, Egiptum spoliavit, Israelem liberavit, et que caelorum, terrarum, marium et [omnium] que in eis continentur, [genuisti][100] auctorem et magistrum creaturarum generare meruisti, te quaeso, da michi formam memoriae, materiam facundiae, da, ut, scientiarum et doctrinarum et artium liberalium viam, et ad ea pertinentia et intellectum meum, et ad omnes scientias notas; et ignotas illumina, quia tu es fons scientiarum, sapientiarum doctrina, doce me, rogo, .N., et instrue, et ‘pone os meum, ut gladium acutum et linguam meam ut sagittam electam.’ Et verba oris mei confirma ad omnem sapientiam, et corda audientium liquefac et desideranter suscipe, quia tu es qui praebes lac lactantium, nutris corda cibantium, satias oculos desiderantium, et das omnia te invocantium; tu destruis montes exaltas colles. Donorum des es, florum flos, dominarum domina, regina reginarum, divitum, pauperum, regum, principum, comitum, iudicium, nobilium et ignobilium, episcoporum, sacerdotum, scholarium, sanorum, aegrorum, infantium, puerorum, iuvenum, adolescentium, virorum, senium, virginum, mulierum, viduarum, intellectus, ratio, ingenium, memoratio, facundia et fortuna, dona Veneriam Spiritus Sancti, et concede michi ut artium fontes et torrentes possim haurire mente mea, et cum lingua perfecte reserare, quia tuum nomen, nostri Domini Ihesu Christi, est benedictum in aeternum et ultera, amen’.


[V2.3] ‘In presentia corporis et sanguinis Domini nostri Ihesu Christi, commendo me, famulum Iohannem tuum, per virtutem sanctae crucis et per misterium sancte incarnationis, resurrectionis et Passionis, ascensionis tuae, ut me indignum famulum tuum Iohannem tuearis, liberes ac defendes ab insidiis hostium visibilium et invisibilium, a captione et a vinculis, a iaculis et a sagittis, a veneno et ab omni pestifero cibo et potu, a dolore et angustia, a passione et a morbo, a verecundia et a confusione, ab igne et aqua, a viciis et a peccatis, ab omni lapsu et rapina, et a laesione et ab omni periculo corporis et anime; hec omnia, Maria, procul a me repelle, per hec factum misterium passionis tuae et redemptionis nostre, qui me salvas, committo fiducialiter, speravis me per hec posse saluatore; ergo, misericordissime Deus, qui nos ad te clamant in te sperantes audis, exaudi me, miseris peccator, et sicut sis necessitatem meam, miserere mei, et dimitte omnis peccata mea, et ut gratia tua me ubique commitere et conservare[101] me ab omni malo et perducat me in vita aeterna, amen’.


[Sexta die].

[V2.4] ‘Bone angele mi, qui es michi datus in custodia ad auxiliam meam in huius vite peregrinatione, angelum malum a me repelle atque invisibiles insidias per virtutem Domini nostri Ihesu Cristi cassatas[102] a me procul digneris removere. Defer preces meas ad aures sue pietatis, quatenus ipse qui non est estimator meritorum, sed veniae largitor, pie indulgeat quidquid peccavi, ut per gratiam ipsius iustificatus a peccatis omnibus liberari merear in terra viventium, amen’.


[Sabbato].

[V2.5] ‘Ave salus mundi, verbum Patris, hostia natura, viva caro, deitas integra, verus homo, ave principium nostrem creationis, ave spes notrem redemptionis, tibi ergo Patri omnipotenti gratias ago, pia, procans beneficia eorum apud intercessionibus adiuvari, pro hiis autem qui adhuc sunt purgatoriis immolatur tibi Patri omnipotenti Filius, quatenus pena illorum eorum fiat levior atque brevior, pro nobis autem quos adhuc gravant peccata carnis et sanguinis, contrarius; corpus mundet sanguis lavet Domini nostri Ihesu Christi, amen’.


[V2.6] ‘Domine Ihesu Christe, qui in hunc mundum propter nos peccatores de sinu Patris advenisti, ut nos de peccato redimeres, audi et exaudi me, peccatorem et indignum etobnoxium et negligentem, scio et credo, Domine sancte Pater, quod non propter iustos sedpropter peccatores in terram habitare volvisti, tibi confiteor omnia peccata mea,quecumque in hoc seculo delinqui malis et iniquis cogitationibus de omnibus, veniam peto;peccavi, erravi, cum te non negavi, tu pius Pater es, te supplex exoro, ut des michi remissionem omnium peccatorum meorum, te laudo, te glorifico, Trinitas sancta, tibi gratias ago in omnibus infirmitatibus meis, quia non habeo spem in alium nisi in te,Domine Deus meus.


Et ad portum ecclesiae tuae Christe confugio, et ad pignora sanctorum tuorum prostratus, indulgentiam peto; precor et supplico tibi, Domine, ut concedas michipropter magnam misericordiam tuam et pietatem tuam usque in finem meum in bonisoperibus permanere, et in illa tremenda hora quando anima meam assumptafuerit a corpore ad caelestia regna pervenire, presta michi sensum rectum, fidem bonam, spem et credulitatem.


Omnipotens Deus, redemptor mundi, libera animam meam de inferno inferiori et de igne inextinguibile; Deus, nunc de hoc igne libera me de prothoplasto Sathane; Deus meus omnipotens, libera me de mansione impiorum; Deus meus clemens, libera me de angustia aeternali; lux vera, libera me de omnibus malis; conditor caeli, libera animam meam de inferno. In te confido, Christe, opus manuum tuorum sum, noli me derelinquere. Rogo sanctam Mariam, rogo viginti quattuor seniores, omnes sanctos patriarchas et prophetas, omnes sanctos apostolos, martires, confessores et virgines, omnes sanctas viduas et advenas, et omnes orphanos et pupillos, et omnes sanctos et electos Dei, inuoco auxilium michi, ut in ista hora tremenda quando anima mea egressura est a corpore, intercede pro me miserimo peccatore, ad te Deum Patrem omnipotentem.


Te deprecor, sancte Michael archangele Christi, qui animarum suscipiendarum ad non suscepisti, accepisti potestatem, ut animam meam accipere digneris quando de corpore egressura est, et libera eam de manu inimici, ut pertransire possit portas infernorum et vias tenebrarum, ut se non apponat leo vel draco iniquus, qui consuetus est animas in infernum trahere et ad aeterna tormenta perducere.


Te deprecor, sancte Petre, princeps apostolorum, qui tenes claves regni caelorum, aperi michi portas paradisi.


Domine Ihesu Christe, Filii sancte Marie, preces tibi funda, ut agas de anima mea pietatem et misericordiam, quia in te spero, redemptor mundi, ut non repellar a facie tua, Christe, non mereor veniam, sed, ut, hanc michi concedere . . ., digere auxiliare michi Trinitas sancta, et exaudi me, tu es Domine, Deus meus magnus, tu es iudex meus iustus, tu es magister meus unicus, tu es medicus meus potentissimus, tu es dilectis meus pulchrimus, tu es sacerdos meus in aeternum, [tu es] lux mea vera, dulcedo mea sancta, sapientia mea clara, simplicitus mea pura, veritas mea catholica, concordia mea tota, refectio mea bona, salus sempitaerna, misericordia mea magna, patientia mea robustissima, victoria mea immaculata, redemptio mea, resurrectio mea, vita mea perpetua, lux, veritas, te deprecor, te supplico, te rogo . . ., ut per te ambulem, ad te perveniam, in te requiescam, et ad te resurgam.


Exaudi me, Dominus, memento, Domine, David sicut, iurasti patribus nostris, ut avertas naturam tuam a famulo tuo Iohanni, angelus Michael, angelus Raphael, omnes sancti Angeli, Archangeli, Dominationes, Principatus et Potestates, Cherubim et Seraphim, et omnes sancti apostoli, martires, confessores, virgines, et omnes sancti in auxilium michi sint, Matthaeus, Lucas, Marcus, Iohannes, Stephanus, Laurentius, Martius, Nycolaus, Benedictus, Bernhardus, Rupertus, Catherina, Margaretha, Maria Magdalena, et omnes sancti, intercedite pro me; Domine, de limo terre formasti me, ossibus et nervis compegisti me, et salvum me fac. Pax + Deus + Homo + Dominus + Christus +[103]


Domine, exaudi orationem meam, tibi soli peccavi, et malum coram te feci, et peccata mea innumerabilia sunt valde. Veniam peto, Domine, pro peccatis meis, pro negligentiis meis, pro vana gloria, pro concupiscentia carnali, pro polutione, pro numeratione, pro invidia, pro detractatione, pro superbia, pro sompnolentia, pro cogitationibus iniquis, pro eo quod ad opus tuum tarde venio, et reus apparui,[104] et raro et invitus peccata mea nec dicere, nec dimittere possum, iniquitates meas et malitias meas non abscondo, quia scio et credo te, Patrem, remissorem peccatorum, non derelinquas me, pie Pater, sed indulge, quod male egi, succurrat michi pietas tua sancta et amabilis et dulcis, antequam porte infernorum apprehendant me, tu michi manum misericordie et nomen tue claritatis infunde; piissime et misericors Deus, clemens Pater, te laudo, te glorifico, te magnifico, tibi gratias ago, qui saluasti me per noctem, iube me saluere per diem, fac me, Domine sancte, te amare, te laudare omnibus diebus vitae meae, Deus glorie, qui es iustus, qui solus es verus, in quo omnia, per quem omnia facta sunt. Exaudi me, Domine, sicut exaudisti tres pueros in camino ignis ardentis Sydrach, Issach, Abdenago; exaudi me, Domine, orantem sicut exaudisti Susannam, et liberasti eam de manibus iniquorum testium, exaudisti me orantem, sicut exaudisti Petrum in mare et Paulum in vinculis, perte animae meae, et malis meis et cunctis criminibus meis, Christe Deus meus, si exaltat se inimicus meus contra me, armis tuis protege me; ego dormio, et cor meum vigilat, angeli tui sancti custodiat me die noctumque. Deus omnipotens, emitte Spiritum tuum bonum in cor meum, qui animam meam et cor meum custodiat. Peccavi, Domine, nimis in verbis, in factis, in lege tua, in cogitationibus perversis, multa sunt peccata mea negligens fui in servitio Dei, in ordine meo; benignus Deus, et tribue michi veram pietatem, vanam indulgentiam, firmam fidem, bonam perseverantiam, illuminat me, Spiritus Sanctus, et indulgeat michi omnia peccata mea, hic et in futuro seculo, amen’.


[V2.7] Deinde dic psalmum: Benedicite omnia opera mea, Dominum, etc. Gloria in exelsis Deo, etc.


[The Divine Book of Revelation][105]


[Prima die].

‘Omnipotens, incomprehensibilis et indiuisibilis Deus, adoro hodie nomen sanctum tuum, ego indignus et miserrimus peccator, extollens [rationem] et intellectum meum ad templum sanctum tuum celestem Ierusalem, et assisto hodie tibi, Domine Deus meus, te Deum, creatorem meum, et me rationabilem creaturam tuam, et inuoco gloriosam clementiam tuam, ut uisitet hodie penitentia Spiritus Sancti infirmitatem meam, et tu, Domine Deus meus, qui Moysy et Aaron seruis per litterarum [elementa] electa exteriori legis tue efficacem doctrinam tribuisti, confer michi hodie gratiam superioris dulcedinis, qua inuestigasti seruos prophetas, et sicud ponuisti momentaneam conferre doctrinam, adhibe michi litterarum scientiam quam desidero, et emenda conscientiam meam ab operibus mortuis, et emenda cor meum ad intelligendum documenta salutis, aperi et dillata intellectum meum in uiam rectam, qui me ad imaginem et similitudinem tuam creaturam tuam facere dignatus es, exaudi me in tua misericordia et doce me in tua ueritate, et reple animam meam secundum magnam misericordiam tuam, ut ambulem in multitudine misericordiarum tuarum, et delecter in operibus magnis, ut complaceam in amiratione mandatorum tuorum, secundum opera gratie tue adiutus et restauratus exaltato corde et emendata conscientia mea confidem in te, et epuler in conspectu tuo, et exaltem nomen tuum quod est bonum, in conspectu sanctorum tuorum sanctifica me hodie, ut in fide uiuam et spe perfecta et in caritate constanti consistam, et ut litterature quod desidero scientiam adopta exaltatus, corroboratus, illuminatus diligam et cognoscam te scientiam et sapientiam et intelligentiam de secretis tuis que hominibus scienda promisisti Ihesu Christe Filii Dei uiui unigenite Patris tui ante secula, dedit omnia, Pater, in manus tuas, da michi hodie per nomen sanctum tuum gloriosum et ineffabile instrumentum gratie corporis ydoneum et perspicacem linguam liberam et eloquentem et absolutam, ut quidquid postulauero in tua misericordia et uoluntate disponatur, et omnis actio mea in beneplacito tuo radicata et confirmata consistat, aperi michi, Domine Deus meus et Pater uite mee, aperi michi, fontem quem aperuisti Ade prothoplasto tuo et quem aperuisti seruis tuis Abraham, Ysaac et Iacob, ad intelligendum et discernendum, iudicandum, suscipe, Domine, hodie pro me preces omnium sanctorum tuorum atque sanctarum celestium uirtutum, ut omnium scripturarum scientiarum tuique doni docibilis constans et pertinceps efficiar, amen’.


Secunda oratio pro intellectu : ‘Adoro te, rex regum et Dominus dominantium, rex impermutabilis, intellige hodie clamorem spiritus mei et cordis mei gemitum exaudi, et commuta intellectum meum, da michi cor carneum pro lapideo, ut respirem in te, Dominum saluatorem meum, innova, Domine, interiora mea Spiritu tuo, et pro malo intellectu carnis pone intellectum tuum bonum et sanctum, aufer a me quod malum est et commutes in hominem nouum, ut dilectio qua me formasti, salutis tue intelligentia michi conferat incrementum, exaudi, Domine, precem meam qua clamaui ad te hodie, et reuela oculos meos carnis et mentis mee, ut considerans et intelligens et custodiens mirabilia de scripturis legis tue vivificatus iustificationis legis tue, prevaleam insidiis adversariis diabolo in conspectu fidelium, exaudi me, Domine Deus meus, et propitius esto michi qui me plasmasti, et ostende michi misericordiam tuam, et porrige michi vas salvtare, ut poter et satier de fonte qui est Deus, ut de scripturis adepto intellectu psallam in via immaculata, amen’


<Secunda die>.

Tertia oratio pro stabilitate mentis : ‘Confiteor ego reus et indignus peccator hodie tibi, Domine Deus meus, Pater caeli et terre, conditor omnium uisibilium et inuisibilium creaturarum omnium atque virtutum, bonarum gratiarum largitor, absconditor omnium qui abscondis sapientiam a superbis, humilia hodie cor meum et stabilem fac intellectum meum et mentem meam, et diligere te fac conscientiam meam, et signa hodie super me lumen uultus tui, ut stabilis et intelligens in mandatis efficiar, ut prorsus emendatus ab operibus mortuis peccatorum meorum preualeam in scripturis, proba me, mitissime et omnipotentissime, et ure renes meos et cor meum gratia Spiritus Sancti, et igne iustificationis tue uisita me hodie, fortitudine stabilitatis tue precinge lumbos meos et brachium meum, confortationis tue da dexteram meam de scripturis legum tuarum, et dirige mentem meam in doctrinis tuis et in opera manum tuarum confirma spiritum meum, ut erradicatis uiciis meis et peccatorum meorum sordibus preualeam conforter, ut crerem in oblectationem misericordiarum tuarum, inspira michi hodie spiraculum uite, et auge, Domine, mentem meam et intellectum meum, rationem meam et conscientiam meam per Spiritum Sanctum, ut in operibus scripturarum tuarum excitatus spiritus meus confortetur et configeat, vide, Domine, hodie, et considera laborem meam mentis mee, fac benigna voluntas tua in me, et immitte michi de caelo consolatorem Spiritum Sanctum tuum, ut munier in presenti et continuo conferat intelligendum que desidero tue defensionis auxilium’.


Oratio Salomonis quarta : ‘Pie Pater, Deus clemens, Pater misericors et potens super omnia, fac michi hodie credenti omnia possibilia et adiuua incredulitatem meam, et miserere michi miserrimo sicut misertus es Ade penitenti, et qui ei per omnipotentiam [tuam] miraculose subitaneam multorum scientiam contulisti, confirma me hodie per omnipotentie tue virtutem et misericordiam in corde meo scientiam quam desidero, ut magnificentia operum tuorum delectatus tue efficaciam [potestatis] sapientiam atque uirtutem, adesto, clementissime Pater, operi meo et instrue me, benigne, [annue], misericordissime, unigenite Filii Dei, et confirma me, aspira, principalis Spiritus Sancte, ut glorier in multitudine gratie tue, et inspecta fluminis [eius sanctissimi], letificat ciuitatem cordis mei scripturarum spiritus scientie, efficacie uel caritate perfecta repleat caritatem eterne affluentis misericordi sue uiuificus, sit in me, Deus meus, gratia in tua uacua, sed spiritus maneat in me multipliciter, sana animam meam pietate clemens et ineffabilis, et confirma hodie cor meum, ut que audio legere intelligam, et quod intelligenda memoriter teneam per hec omnia sacra sacrosancta prefata cooperante gratia Patris et Filii et Spiritus Sancti’.


Oratio secunda ad sensum ad exteriorem confortationem : ‘Pie Pater, misericors Filii, clemens Spiritus Sancte, eterne et une Deus ineffabilis, adoro, inuoco, deprecor nomen tuum sanctitate sanctum effluens et equitatem tuam quatenus ignoscas et indulgeas et miserearis michi miserrimo peccatori presumenti, officium [eggressum] de litterature scientia cognoscenda efficaciter augeat et ualescat, aperi, Domine, patiens aures meas ut audiam, conforta manus meas opere rerum, corrobora pedes meos ut ambulem in uia mandatorum tuorum, et multiplica rationem discernendi et cognitionem quam Ade in profundo creaturarum nominibus contulisti, eandem michi secundum promissionem tuam concede scientiam, ut omne iudicium huius artis eterna pro minutione consequar, amen’.


<Tertia die>.

‘Osyon omnium potestatum, regnorum siue iudiciorum conspiramus omnium administrans semina linguarum, in cuius regimine nullum impedimentum, da per hec memorata queso misteria cor meum et linguam meam expeditam ad discernendum, ad iudicandum, ad eloquendum et ad honorandum, ut est in hac auctoritate divina voluntas mea compleatur, uenerande et potens omnibus angelis et archangelis et omnibus caelestibus creaturis tam infernalibus spiritibus quam terrestribus de magnificentia plenitudinis uenit, ut tibi a nobis digne famuletur, cuius a quattuor partibus potestas [ut] ex carne spiritu et ossibus et anima hominem ad imaginem tuam creasti, da sensum et ingenium huius artis, corroborans in huius artis scientiam’.


Hec ceteris magnum est opusculum que ante omnia prefatorum operum absque temporum distinctione aliqua proferendum dedi quod tamen angelica administratione visum est.


Sequitur :

‘Deus, qui omnia numero ordine pondere et mensura fecisti, de cuius numero nec hominis capillus deficit nec elabitur, in cuius ordine punctorum, momentorum et noctium sive dierum patens et aperis dimensio, que etiam stellas solus numeras menti mee constantiam tribue et efficaciam, ut in huius artis cognitione te diligam et tue pietatis munus agnoscam’.


‘Mediator omnium creaturarum, a quo omnia naturaliter dona uirtutum procedunt, a quo omne quod solidum est et perfectum, cuius omnipotens sermo a regalibus sedibus venit in corda nostra dum medium silentium tenerent, anima rationem meam et intellectum meum clarifica ad percipiendum hec tanta misteria et tamen excellentia constantie merita, ut huius artis per hec sacramentorum carismata subitanea perfectionem consequar et effectum, amen’.


‘Deus omnipotens et iudex iustus, qui nobis notum fecisti salutare tuum, in conspectu gentium iustitiam reuelares, reuela oculos et cor meum instrueris salutari in scientiam tuam, ut mirabilia de cuius tam magna et gloriosis considerans sacramentis, quatenus in hac arte consequar, aperi nares meas et os meum, ut olfaciam et sentiam et loquar que tibi placita sunt semper ad honorem nominis tui sancti quod est benedictum in secula seculorum, amen’.


Oratio sexta pro constantia morum et acquisitione uirtutum : ‘Extolle sensus carnis mee, omne Deus meus, et eleua cor meum ad te, ut compleceat gemitus meus in conspectu tuo, et compleacant opera mea et uerba mea in conspectu populi tui, et effulgeat hodie omnipotentis misericordia tua magna in manibus meis, et dilatetur mens mea efficaciter in iustificationibus tuis ad custodiendum et operandum, et crescat eloquium tuum in ore meo, et germinet gratia tua in meo corde, ut quod legero, inspexero et audiero sicud intellexit Adam intelligam, sicut custodiuit Abraham custodiam sicut tenuit Iacob memoriter teneram, ut scripturarum uirtute tuarum fundatus et radicatus me misericordie tue fundamentum aquisisse glorier, et delectatus in operibus manum tuarum iustitiam et pacem mentis et corporis adepta custodia et Spiritus tui Domine in me plenarie operante gratia, hostium uisibilium et inuisibilium admixtione michi aduersantium gaudiam superare, amen’.


Pro stabilitate oratio septima et pro recuperatione ingenii : ‘Omnium regnorum et potestatum uisibilium et inuisibilium dispensator atque dispositor, Deus, omnium voluntatum ordinator, Domine, consilium totius boni Spiritus Sancte, dispone hodie potestatem meam debilem et ordina hodie uoluntatem meam in bonum et in beneplacitum tuum, et in gratiam tuam multiformem in benignitate dispensa, largire propitius ueniam et multitudine peccatorum meorum . . . ne respicias, et michi que desidero cogitando intelligendi atque retinendi memoriam, effectum et gratiam sensibus meis acomoda, et uiuifica me Spiritus tui uiuificatione, ut quod ex macula carnis et peccatorum diuertia et labe contraxi tua divina pietate aboleat, qua in principio caelum et terram creare dignatus es, illa spiritualis et magna misericordia restauret, qua hominem perditum ad gratie tua ammisse primum statum revocare dignatus es et quod michi iudicium Sathane facilitatis sensus et intellectum abstulit et sapientiam atingens a fine usque ad finem fortiter et disponens omnia suaviter restaurare, que hominem perditum restaurasti, quatenus ego miser et indignus peccator .N. in omnibus operibus meis que desidero confirmatus que desidero subtilis inueniar, et perspicax et facundus triplici vel septemplici Patris et Filii et Spiritus Sancti gratia largiente et administrante, amen’.


Oratio octaua pro puritate confessionis : ‘Deus vivorum, mortuorum dominator et omnium creaturarum inuisibili administratione fecundator omnibus omnia, singulis singula, pro sua tribuens facultate nature, pro equalitate multorum hominum et angelorum gratia celestis largiente recompensas, effunde hodie gratiam Spiritus Sancti in cor meum et animam meam, et multiplica in me donum Spiritus Sancti, et corrobora interiorem hominem, et corrobora me rore gratie tue qua angelos instruxisti, informa me largitate qua apostolos fideles tuos docuisti, ut appareant in me numera septiformis, [auctor] cui aquam cientiarum senioris Ierusalem cum impetu fluentis de libano puteum sanctum et anime mee fontem repleant irrigenti, et exultat caritate qua descendenti super aquas maiestatis tue, huius sacrarii in me conferendo magnalia, amen’.


<Quarta die>.

Oratio nona de septiformis gratie vel recuperatione : ‘Confitebor tibi, Domine Deus meus, Pater omnium hodie que secreta celestia reuelas seruis tuis, et deprecor suppliciter maiestatem tuam, ut sis rex et princeps cogitationum mearum, ut dirigantur cogitationes mee in conspectu tuo et in conspectu celestium uirtutum preualeant, clamo hodie ad te, Deus meus, exaudi meam orationem et clamorem confirma, ingemito ad te exaudi gemitum meum, commendo spiritum meum hodie et cogitatione meas et animam meam in manus tuas, Pater mi et Deus meus, et ne me a te sentiam [derelictum, sed misericordiam tuam sentiam] in me, et exaltetur nomen tuum bonum in me, clementissime Spiritus Sancte Deus, cuius bonitas perpetua, cuius possessio caeli et terra pleni sunt, aspira, respice et intende hanc meam, et que in tue laudis honore perpetuo, in tuo perfectionis dispensatione compleantur, doce me, Domine, in te, pone me docendum, et rege me et in me gratie tue fedus infige, et Spiritus tuus in me maneat in perpetuum regnum, amen’.


Oratio decima Salomonis utruisque testamenti : ‘Domine, ego seruus tuus sum, et hodie seruio et confiteor coram maiestate glorie tue, in cuius supplico et peto et deprecor ineffabile nomen tuum, quatenus ad tuum effectum operationis mox aures tue pietatis inclines, et oculos tuos acommodes, ut aperiente te manum tuam gratiam, intellectum et scientiam quam desidero sacier et fecunder caritate qua celum et terram fundasti largiente, amen’.


‘Domine Sancte Pater, omnipotens [sempiterne] Deus, in cuius conspectu omnia

sunt uisibilium et inuisibilium fundamenta creaturarum, cuius oculi imperfectum meum

uiderunt, cuius aures omnia audiunt, cuius caritatis dulcedine pleni sunt celi et terra, que

omnia uides antequam fiant, in cuius libro omnes informati sunt dies et homines inscripti,

respice hodie super me indignum famulum tuum Iohannem tibi corde, mente et operatione

subiectum, et Spiritum tuum Sanctum confirma, benedic et protege sensus et actus meos

hodiernos, et hanc inspectionem siue receptionem constantia uisitatus illustra’.


<Quinta die>.

‘Respice, Domine Deus, clementissime Pater, omnium eterne dispositor uirtutum

operationis meis, hodie considerator actuum hominum et angelorum atque immirabilis tue

promissionis in me digneris subitaneam ymplere uirtutem, quatenus in me tanta operante

efficacia glorificem nomen tuum gloriosum ad laudem tuam in ore diligentium te,

amen’.


‘Creator omnium, Adonay, [visibilium] et invisibilium creaturarum, Domine

Deus Pater, in circumspectum luminum habitans eternaliter ante principium mundi, omnia

ineffabiliter disponens atque gubernans eternitatis tue incomprehensibilem pietatem uerbis

simplicitatis agreditor, ut huius sacralis mistici operis perfectorum angelorum tuorum

efficaciam et considerationem et memoriam consequar, et in me tua promissio et

sanctarum scripturarum reminiscentia cum stabilitate clarescat’.


‘Sancte et pie Deus, qui discipulis concordia argumenti celum et terram stabilire

uoluisti, in cuius conspectu omnis ratio et sermo consistit, per hec preciosa sacramenta

angelorum tuorum da michi quam credo et desidero huius artis scientiam absque

ambiguitate, amen’.


<Sexta die>.

‘Eloy clementissime, creator, inspirator et reformator omnium bonarum voluntatum ac probator, ordinatorque malarum, deprecationem meam gloriosus intende, et mentem meam illumina gloriose, ut quid de humilitate deposco sicud arte promissum est michi de magnificentia tue largitate concedas’.


‘Omnipotens et misericors Pater, omnium creaturarum ordinator, iuste iudex, eterne rex regum et Domine dominantium, qui sanctis tuis eloquentiam et scientiam contulisti mirabiliter, que omnia iudicas atque discernis, illumina cor meum fulgore claritatis tue, ut intelligam et cognoscam quod in huius artis preceptis desideranter appetiui’.


‘O magne, mirabilis, eterne Deus, eterni consilii angelus, dispositor omnium virtutum, ordinator, dispositor, adorna hodie intelligentiam meam, multiplicem benedictionem septiformis gratie tue, spiritum sapientie, et intellectum, spiritum consilii, et fortitudinis, spiritum scientie, et pietatis, spiritum timoris et amoris tui, ad cognoscendam, diligendam et licentissime faciendam semper in omnibus tuam imcomprehensibilem uoluntatem et perscrutandam et intelligendam et memorandam rationem de sancta misteria tua et occulta sapientie tue que manifestare te decet, et que latent et expediunt tuis scire fidelibus, ut valeam investigare et comprehendere profundam benignitatem et ineffabilem dulcedinem misericordie tue immense pietatis et divinitatis tue, et tu, ipse clementissime Domine, qui alym in faciem primi hominis inspirasti spiraculum uite, digneris hodie in corde meo clementer et permanenter infundere plenum et uerum, subtilem, perseuerantem, velocem, rectum et perfectum in omnibus intellectum, memoriam, facundiam indeficientem et efficacem, Spiritus Sancti gratiam intellectam, cogitam, expeditam et profluentem, nec de multiplicatio benedictionum tuarum et de largiflua largitate donorum multorum et gratiarum tuarum copiose dicatus et permanetis [. . .] dotatus [. . .] contempnendo despiciam, et te solum Deum omnium, qui es uerum, superium et ineffabilem esse bonum super omnia ardenter diligam, glorificem, laudem et honorem, benedicam et exaltem te regem regum et Dominum omnium dominantium, et omni tempore et semper laus tue magnificentie misericordie et omni tempore sit in ore meo suavissimo ardor’.


<Ultima die>.

‘Omnis sapientie et scientie amator, Deus, in quo est omnis discipline specialis magister, instructor, et Domine, per angelos tuos gloriosos, per thronos et dominationes, per principatus et potestates, per uirtutes earum, per cherubim et seraphim, per viginti quatuor seniores, per quatuor animalia, et per omnem celestem exercitum, adoro, deprecor, invoco, efflagito, supplico, imploro, et revereor, glorifico et exalto sanctissimum et terribile nomen tuum, et queso ut hodie cor meum Spiritus Sancti lumine et gratie tue vivificatione fecundater et corroborater illustres, amen’.


Doctrina orationum, ut quando proferuntur [semper] septem primarum : Qui aliquid magnum uoluerit alicuius artis adipisci, pando scire notitiam et sapientiam et si supradictum opus… [fin]



This digital edition by Matthias Castle, Copyright 2023. All rights reserved.

Please do not copy this text to your website, or for any purpose other than private use.


Ars Notoria: The Notory Art of Solomon translated by Matthias Castle, published by Inner Traditions International and Bear & Company, © 2023. All rights reserved. http://www.Innertraditions.com Reprinted with permission of publisher.


[1] Amplonianum Coll., Octavo 79, Scot.-Vindobonensis 140 (61), and Sloane 513 begin with the very first sentence and continue onward until otherwise noted. Only Amplonianum Coll., Quarto 28a, begins with a certain prayer which is recorded in my book. Amplonianum Coll., Quarto 28a, truncates the prologue; this manuscript is no longer referenced in the remainder of this work. [2] Psalm 67:1 (NRSV). [3] Psalm 38:21 (NRSV). [4] Matthew 6:9-13 (NRSV). [5] Psalm 124:8 (NRSV). [6] Julien Veronese reads, “eo secreta”. Sloane 513 has: ad Deus sunt secreta. The Ars Notoria has: a Deo secreta sunt. I misread “eo secreta” as “consecreta” in my book; corrected here. [7] Theos Patir from Ars Notoria, section 24. [8] Te quaeso Domine from Ars Notoria, section 25 (Version A) and NS 67 (Version B). [9] Wisdom of Solomon 9:4 (NRSV). [10] Apocalypse of John (Revelation) 5:13 (NRSV). [11] The antiphon for the entrance begins with “Benedicta” from Tobit 12:6. [12] The introit of the Feast of St. John the Apostle and Evangelist, belonging to the third day of the Octave of Christmas. [13] The Mass of the Immaculate Heart of the Blessed Virgin Mary, which is performed on the Saturday after the second Sunday after Pentecost, and its antiphon for the entrance begins with Psalm 13:6. Luke 2:41-51 (NRSV). [14] The scribe of Sloane 513 strikes out section 12. [15] The scribe of Sloane 513 strikes out the opening of section 13. [16] The Letter of James 1:17. [17] The ellipsis represents a placeholder for the operator to insert his desired knowledge about something. In fact, this is usually the case for the remainder of this treatise unless otherwise noted. [18]Sapientia . . . prudentiae.” From the “O Antiphons.” [19] The quotation comes from the first prayer found within the Mass of the Holy Spirit. [20] Introit for the Mass of the Holy Spirit. [21] Loose phrasing of the Kyrie eleison part of the Mass. [22] The quotation comes from the Mass of the Holy Trinity. The author of the Ars Brevis changed litis to virtutis. [23] The quotation “da gaudiorum praemia . . . astringe pacis foedera” comes from the Mass of the Holy Trinity and can also be found in the hymn Plasmator Hominis Deus, composed by St. Gregory the Great. The author of the Ars Brevis changed litis to virtutis, as he wants God to release the virtue of heaven upon him. [24] Acts 2:1-4 (NRSV). [25] An early Christian hymn traditionally ascribed to Ambrose or Augustine. [26] Psalm 67 (NRSV). Veronese’s Latin transcription curiously adds here: “Hiis dictis et deuote peractis flexis genibus dic : ‘Posse Pater Filii, da spiritus uerum’”. [27] The royal prayer book of King Wladislas Warnenczk reads, “dogmatibus” at folio 45v. [28] Julien Veronese has: in rem tuam in terre. [29] The introit of the Feast of St. John the Apostle and Evangelist, belonging to the third day of the Octave of Christmas. [30] Isaiah 11:2 (NRSV). [31] The royal prayer book of King Wladislas Warnenczk reads, “inflammasti” at folio 45v. [32] Luke 23:46 (NRSV). [33] Psalm 86:16-17 (NRSV). [34] Psalm 10:14 (NRSV). [35] Sirach 36:6 (NRSVue). [36] John 12:23 (NRSV). [37] A Greek loanword, which is perhaps a curious word choice over other Latin synonyms. [38] The scribe of Sloane 513 strikes out the name ‘Marie.’ [39] Luke 7:36-50 (NRSV). [40] See also the prayer book of King Wladislas Warnenczk (Modlitewnik Wladislawa Warnenczyka), folio 27. [41] Luke 1:35-38 (NRSV). [42] Luke 2:8-20 (NRSV). [43] Matthew 2:1-11 (NRSV). [44] Luke 2:41-45 (NRSV). [45] Luke 2:46-51 (NRSV). [46] John 19:26-27 (NRSV). [47] The scribe of Sloane 513 has crossed out section 23. [48] The scribe of Sloane 513 has erased the Virgin Mary name and epithet, replacing it with “OLux mundi Salvator.” Furthermore, the scribe has crossed out the entire second prayer. [49] Psalm 51 (NRSV). [50] Psalm 31 (NRSV). [51] Latin claves, meaning “keys”, but should say clavi, meaning “nails”; both are in the nominative plural, but claves is second declension and clavi is third declension. [52] Psalm 5 (NRSV). [53] An adapted Psalm 23:1-3 (NRSV). [54] Psalm 67:1 (NRSV). [55] Psalm 17:7 (NRSV). [56] Psalm 80:7 (NRSV). [57] Psalm 25 (NRSV). [58] Psalm 25:4 (NRSV). [59] Psalm 23:5 (NRSV). [60] Psalm 119:49-50, Zayin (NRSV). [61] Esther 14:12-13 (NRSV with Apocrypha). [62] Sirach 36:6 (NRSVue). [63] Isaiah 42:9 (NRSV). [64] The Phos Megalos prayer of the Ars Notoria, section 10. [65] Genesis 1:2-5 (NRSV). [66] Compare the wording to Jeremiah 1:9 (NRSV). [67] Illud may indicate an ellipsis here, referencing “that” very thing which the operator desires to know. [68] Isaiah 42:9 (NRSV). [69] Te quaeso Domine, the Latin prologue prayer belonging to Phos Megalos as found in the Ars Notoria, section 11. [70] Here the Erfurt manuscript reads, “He who has the book of blessed John ends; he must proceed accordingly what is taught in it at night. Here begins another book that also teaches about the divine revelation.” The book that teaches about the divine revelation refers to those prayers borrowed from the Ars Notoria. Also, Sloane 513, f. 196v, presents an alternative reading of section 44: “Hec est figura intellectis et debet consecrari in septem missis vel in 10 vel 13 cum summa veneratione et contritione cordis confessione penitencia operibus bonis devotione fide spe caritate et castitate.” After this passage variant, which actually appears to align more closely to section 54, Sloane 513 immediately follows up with section 55 and so on. [71] From sections 45–53, the two manuscripts which agree here are Vienna, Scot.-Vindobonensis 140 (61), f. 144v–146r; and London, Sloane 513, f. 196r–197r. [72] Psalm 91 (NRSV). [73] Presumably, the litany is the Latin prologue prayer Te quaeso Domine (section 7), borrowed from the Ars Notoria, section 25. [74] Psalm 138 (NRSV). [75] Psalm 103 (NRSV). [76] Psalm 119:169-70, Tau (NRSV). [77] The Minor Doxology. [78] Psalm 119:1-8, Aleph (NRSV). [79] Psalm 67 (NRSV). [80] Psalm 22 (NRSV). [81] Psalm 70 (NRSV). [82] Ars Notoria, section 144 and NS 74. [83] This passage comes from the Vienna manuscript. Recall the Sloane 513 variant passage that essentially equates to this section. See the corresponding footnote above. [84] This passage comes from the Vienna manuscript. The Sloane 513, f. 196v variant of this passage reads, “Et notandum est quod tres misse sunt principales, scilicet de Sancta Trinitate, de Spiritu Sancto, de Sancta Cruce, et postea de Domina Maria, et de aliis sanctis quibuscumque vis.” There is a second variant on f. 198r which has been crossed out and reads: “Sed tres misse sint super principales, de Sancta Trinitate, de Sancta Cruce, et de Sancto Spiritu, aliae sint qualescumque volueris.” [85] This passage comes from the Vienna manuscript. The Vienna manuscript appears to have a doublet of the section. Its second variant, designated V2.1, reads, “Hanc dic novies vel septies vel trivies secundum quod misse precesserunt. Et post orationem subiunge ter ‘Pater noster’. Postea respicias figuram cum summa diligentia, summa reverentia. Deinde loca eam cum crucifixo contra caput tuum et obdormias in lecto linteis indutus vestibus mundis, invocando divinum auxilium. Et non dubites quia quidquid petieris obtinebis. Et est probatum per multos quibus concessa sunt secreta caelestia regni, amen.” The Sloane 513 variant on folio 196v reads, “Postquam est consecrata in missis praedictis tunc ultimo die balneare et mundis vestibus induere mundis que lectisterniis utere loco secreto, et propter cautionem asperge locum aqua benedicta, et loca crucifixum contra orientem ultima capud lecti. Postquam locus est bene ordinatus de nocte veniens cum missi lumine hora debite nemini te vidente et ante lectum tuum flexis genibus ad crucifixum dic cum summa devotione hanc orationem, Summe deus pater piissime X, vel VII vel III, secundum quod processerunt misse, et post orationem subiunge Pater noster ter, postea respicias figuram cum reverentia, et deinde loca cum crucifixo circa caput et dormias in loco indutus linteis vestibus et mundis invocando divinum auxilium et non dubites quidquid petieris obtinebis. Hoc probatum est a multis quibus concessa sunt secreta.” There is a second Sloane 513 variant but found on folio 198r which has been crossed out and reads, “Postquam figura est consecrata in istis praedictis missis ultimo die eris balneatus et debes habere munda lectisternia et preparare lectum et in secreto loco et mundo et quod ullam piate(?) et propter homo cautionem primo eum debet lectum purgare locum benedicta aqua aspergere et thurificare et crucifixum sculptum vel depictum debet locare contra orientem ultra capud lecti postquam locatus est et bene ordinatus devote veniat recte cum insenso lumine debita honore primo sompno ut anteqaum quod nemo videat veniens ante lectum suum flectet genua sua ante crucifixum cum summa devotione et dicat orationem istam. Summe deus pater piissime etc. X [au]t VII et semper cum oratio dominica primo respiciat figuram semel cum summa devotione et locat eam cum crucifixo circa caput suum et dormiat et in linis vestibus invocando auxilium non dubites quicquid petieris optinebis.” [86] Summe Deus Pater piissime, the preamble of Opus Operum, C. [87] [57, Sloane 513 variant] Sequitur oratio: Summe deus pater piissime Ihesu Christe dulcissime spiritus sanctus clementissime sanctorum sanctificator sanctissime trius unus altissimus rex regium fortissime deus omnipotens gloriosissime creator et dispensator piissime mediator mansuetissime et rector omnium creaturarum visibilium deus potentissime cuius terribilis atque ineffabile maiestas metuenda nimis tuam omnipotenciam cuius caelum terra abyssi mare et omnia qui in eis sunt que continet terra machina mundo admittuntur veniant nunc et super et obediunt ei. [88] Book of Daniel, Prayer of Azariah and Song of the Three Holy Children 3:54 (NRSVCE). [89] [58, Sloane 513 variant] Deus Sabaoth invisibile deus fortissimus insuperabile deus magnus et immenso que non capit nullus sensus super omnia amabile eruditor invisibile angelorum optime doctor doctorum sapientissime simplicium instructor mitissime amator humilium benignissime deus omnium scientarum et dominus sapientarum in quo sunt omnis terri totius sapiente et facundia omnium hominum quos vis docere qui es preteritorum presencium et futurorum pervigil inspector et cordium omnium assiduoso perscrutate per quem sumus vivimus et moriemur qui sedes super Cherubim intuens abyssos solus disponis et regis et dirigas universa. [90] Julien Veronese has: confortia which is not a Latin word. Reinterpreted here as confortem, although it could also read conforta. [91] Latin cuicumque vis comes from Opus Operum, C, and it is absent from Sloane 513, f. 197r; also, Julien Veronese’s Vienna/Erfurt edition reads: cuius existis. [92] [59, Sloane 513 variant] Confiteor hodie coram te sancta et tremenda vnici et ineffabili magestate tua gloriosa et coram omnium celestium virtute potestatem confortem gloriosa maiestate magestatem tuam gloriosam laudans et benedicens te dominum deum meum invocans nomen tuum magnum super me quod est nomen super omne nomen deprecor itaque altissime deus omnium beatitudinem et altitudinem et dignitatem mirabile dispensator omnium donorum optimorum [cuicumque vis, from the Vienna/Erfurt mss.] et largissimus erogator multiplex donum gratia spiritus sancti infunde imple clementer. [93] Erfurt, Amplonianum Coll., Octavo 79 ends, reading, “The book ends without a title,” and presents the extended version of this prayer. The Vienna manuscript labeled Scot.-Vindobonensis 140 (61) stops here, but then returns at V2.1 below. [94] Genesis 2:7 (Vulgate). [95] Latin et exoro restored from Ars Notoria, Version B, Variation 1. The other bracketed Latin phrases in this prayer, [tui, quatenus in] and [tui Sanctissimi Spiritus et] are also restored from the same place. [96] Corrected reducet to reduxisti. [97] Latin innova munita mirifica comes from Lundy’s transcription, although in retrospect, I see now that it reads innova signa [et] immuta[bilia] mirabilia . . . which comes from Sirach 36:6 (NRSVue), meaning, “Make signs and immutable wonders . . .” [98] Sloane 513 ends, recording the original owner, Richard Dove, monk of Buckfast, followed by signed initials, “J.S.,” which stands for John Shaxton, a later owner. [99] Julien Veronese has: seua which is not a Latin word. Perhaps suae is the intended word here, meaning “their” as in “their series of the heavens become alarmed.” Alternatively, saeva, meaning “savage”. [100] Julien Veronese marks this as an interlinear word in V2. I have crossed it out. [101] Julien Veronese has: conserue which is not a Latin word. I have changed it to conservare. [102] Julien Veronese has: cassatas which is not a Latin word. [103] The crosses are indicated by the Latin word hic. [104] Julien Veronese has: aperui. I have changed it to apparui. [105] The divine book of reveleation refers to those prayers divinely revealed to King Solomon as recorded in the Ars Notoria.

97 views0 comments

Kommentare


bottom of page